monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 269

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 269
Phocas annos VIII. Huius secundo anno, indictione VIII, Gregorius papa migravit ad Dominum. Hic, rogante papa Bonifacio, statuit sedem Romanae et apostolicae Ecclesiae caput esse omnium Ecclesiarum, quia Ecclesia Constantinopolitana primam se omnium Ecclesiarum scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente, iussit in veteri fano quod Pantheon vocabatur, ablatis idololatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut ubi quondam omnium non deorum, sed daemoniorum, cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum. Persae, adversus rempublicam gravissima bella gerentes, multas Romanorum provincias et ipsam Hierosolymam auferunt, et destruentes ecclesias sancta quaeque profanantes, inter ornamenta locorum vel sanctorum vel communium quae abstulere, etiam vexillum dominicae crucis abducunt.